XIV
1. In hoc rerum adversarum tumultu haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat.
2. post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus secretum aliquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum reliquisse mundo citius digressurum.
3. ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis salva firmitate fatali huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.
4. idque et oracula et auctores docuere praeclari. inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur: hapanti daimon andri symparistatai euthys genomenoi, mystagogos tou biou.
5. itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum isdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et superior Scipio et, ut quidam existimant, Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad licitum est, docentque maiora, si senserint puras et a conluvione peccandi inmaculata corporis societate discretas.
XV
1. Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium, ut solebat, avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat inmodice, renitentibus plurimis murmure tenus.
2. autumno iam senescente profectus cum ad suburbanum venisset disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die cadaver hominis interfecti dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus ratusque itinerario motu inminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mopsucrenas, Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus invalente morbi gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans deflebat exitium mentisque sensu tum etiam integro successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.
3. deinde anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus iam discessura abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.
4. Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante, ut ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunc comites, mortem indicantes propinqui et oraturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet orientem.
5. fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit et heredem et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.
6. uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma 2 eiusque nomine appellata cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.
Источник:
Аммиан Марцеллин. Римская история. 2005
Еще по теме XIV:
- Экхарт и мистицизм XIV в.
- Государственная система империи XIV – XV вв.
- Кризис XIV столетия в Европе.
- ЖАЛОВАННЫЕ и УСТАВНЫЕ ГРАМОТЫ (XIV—XV вв.)
- Корея во второй половине XIV в. І
- БРИТАНИЯ В XIII-XIV вв.
- ОБЩЕСТВЕННЫЕ ОТНОШЕНИЯ В XIV-XV ВВ. И СИТУАЦИЯ В ФИЛОСОФИИ
- 16 (XIV).
- XIV 1.
- XIV
- XIV
- XIV
- XIV
- ЦЕНТРАЛЬНАЯ ЕВРОПА В XIV-XV ВЕКАХ
- Раздел XIV.
-
Альтернативная история -
Античная история -
Архивоведение -
Военная история -
Всемирная история (учебники) -
Деятели России -
Деятели Украины -
Древняя Русь -
Историческая литература -
Историческое краеведение -
История Востока -
История древнего мира -
История Казахстана -
История наук -
История науки и техники -
История России (учебники) -
История России в начале XX века -
История советской России (1917 - 1941 гг.) -
История средних веков -
История стран Азии и Африки -
История стран Европы и Америки -
История стран СНГ -
История Украины (учебники) -
История Франции -
Методика преподавания истории -
Научно-популярная история -
Новая история России (вторая половина ХVI в. - 1917 г.) -
Периодика по историческим дисциплинам -
Публицистика -
Современная российская история -
Этнография и этнология -
-
Педагогика -
Cоциология -
БЖД -
Биология -
Горно-геологическая отрасль -
Гуманитарные науки -
Искусство и искусствоведение -
История -
Культурология -
Медицина -
Наноматериалы и нанотехнологии -
Науки о Земле -
Политология -
Право -
Психология -
Публицистика -
Религиоведение -
Учебный процесс -
Физика -
Философия -
Эзотерика -
Экология -
Экономика -
Языки и языкознание -